monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 59 > bnf9561.9 > bavPal.lat.823.155 > csg75.384 > csg42.127 > bnf13028.120 > sectio 8 > 8 > sectio 26 > sectio > sectio 28 > sectio 13 > sectio 10 > csg48.238 > sectio 2 > bnf6797.152 > sectio 8 > sectio 48 > sectio 11 > sectio 16 > sectio 27 > sectio 4 > csg232.243 > sectio 55 > sectio 167 > sectio 39 > sectio 1 > sectio 32 > csg236.205 > sectio 14 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 4
Secundo loco quaeris, cur dixerim in Commentariis Epistulae ad Galatas, Paulum id, in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat: nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus: et asseris reprehensionem Apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram; et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam Praefatiunculae Commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea. 'Quid igitur ego stultus, aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis Commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromateon suorum librum, commatico super explanatione eius sermone complevit. Tractatus quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possent sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem: qui et ipsi nonnullos super hac re Commentariolos reliquerunt. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum, interdum nec sensuum memor. Iam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant; et non placeant inter extrancos, quae placent inter suos).' Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares: praesertim cum libere in Praefatione confessus sim, Origenis Commentarios me esse secutum, et vel mea, vel aliena dictasse; et in fine eiusdem capituli, quod reprehendis, scripserim: '(Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit).' Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in Graecis legerem: sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent, an improbanda.